

Liber Regum Tertius*
Caput 6: Versus 7
Domus autem,etc. Haec ad illam Ecclesiae partem quae post saeculi labores et certamina ad aeterna praemia meruit introduci proprie pertinent. Nihil enim inquinatum intrabit in illam civitatem.Et malleus et securis.Quia hic tundimur adversitatibus et disciplina veritatis exercemur, ut illic juxta meritum locis congruis disponamur, et castigatione cessante solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur. Sed quamvis dicatur:Noe vir perfectus in generationibus suis,et:Beati immaculati in via,et hujuscemodi, nullus vere perfectus et sine macula viam hujus vitae incedere potest. Non est enim qui faciat bonum, et non peccet. Sed secundum hujus temporis modum perfecti et immaculati vocantur, qui tunc vere perficiuntur, cum nexibus corporis absoluti ad immortalem domus Domini decorem pervenerint.